- DIU
- DIUtorquendi mos atrox et in Christianos potissimum usitatus, indigitatur Arnob. adv. Gentes l. 2. Vos flammis, exiliis, cruciatibus belluis, quibus corpora laniatis et diu vexatis nostra, non vitam eripitis nobis etc. Pagani nempe totius carnificinae viribus in Christianos saeviebant, diutinequeve illorum corpora lancinabant; ideo, ut si sacramentum caeleste deserere nollent et sacra sacrilegiis omnibus tetriora percelebrare, eo perirent miserabilius, et mori se sentiren, quae veteris Tyranni vox fuit. Cyprian. ad Demetrian. Nec saltem contentus es dolorum nostrorum compendio, et simplici ac veloci, brevitate paenarum: admoves laniandis corporibus longa tormenta, multiplicas lacerandis visceribus nova supplicia, nec feritas atque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis excogitat novas paenas mgeniosa erudelitas. Prudent. περι ςτεφανῶν. Laurentio Archilevitae Hym.12.Perire raptim non dabo,Vitam tenebo et differamPoenis morarum iugibus,Et mors inextricabilisLongos dolores protrahet.Idem Ibid. Hym. x. Romani Mart. suppliciumTentemus igitur ante partem quampiam.Truncare ferro corporis superstitis,Nec morte simpla criminosus multiplexCadat, vel una perfidus caede oppetat,Quot membra gestat tot modis pereat volo.Vide G. Elmenhorst. ad Arnob.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.